Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Expecto epistulas tuas, quibus mihi indices, circuitus Siciliae totius quid tibi novi ostenderit, et ante 1 omnia de ipsa Charybdi certiora. Nam Scyllam saxum esse et quidem non terribile navigantibus optime scio; Charybdis an respondeat fabulis, perscribi mihi desidero et, si forte observaveris, dignum est autem quod observes, fac nos certiores, utrum uno tantum vento agatur in vertices an omnis tempestas aeque mare illud contorqueat, et an verum sit, quicquid illo freti turbine abreptum est, per multa milia trahi conditum et circa Tauromenitanum litus emergere.
1 ante added by Wolters.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.